- ORIENS
- ORIENSin veteri historia pro Asiae parte, quae nobis versus Orientem est, forte Parthia, Assyria et Armenia maior. Vide quoque in voce Occidens. Hinc omnia divina et humana Graecos accepisse, unde et vocum plurimarum origines non aliunde arcessendae, docet Georg. Hornius Histor. Philosoph. l. 1. c. 1. Idem Deorum multitudinem ad alias Gentes, ex eodem Oriente transiisse, demonstrat c. 4. Cum autem pro parte Orbis sumitur, varia eius notio. Apud Plin. l. 22. c. 22. Stolymum quoque in cibos vecepit Oriens et aliô nomine Limoniam appellavit etc. pro Graecia ponitur, cui scolymum fuisse notissimum, patet ex illo Hesiodi, apud Aristotelem, ἐπὶ σκολύμῳ. Alibi ab eo exclusa Graecia, Eid. Babyloniam et Persidem Idem hôc nomine insignit, ubi de caryotis. In Notit. Imper. ubi de Iordane, Magistro Militum per Orientem, nomine Orientis, τῆς ἀνατολῆς, non intelligitur Asia minor, ut quidam volunt, quod postea demum factum; sed Α᾿νατολικὴ Διοίκησις, Orientalis Dioecesis, quae primis et mediis Ecclesiae temporibus, ab Asia minore et Asiatica Dioecesi fuit distincta, quae quot provinciis constiterit, infra dicetur. Concilium Constantinopolitanum can 2 Τοὺς δὲ τῆς ἀνατολῆς Ε᾿πισκόπους ἀνατολὴν διοικεῖν, φυλαττομένων τῶ εν τοῖς κανόσι τοῖς κατὰ Νικαίαν πρεσβείων τῇ Α᾿ντιοχέων ἐκκλησίᾳ καὶ τοὺς τῆς Α᾿σιανῆς διοικήσεως Ε᾿πισκόπους τὰ κατὰ τὴν Α᾿σίαν μόνην οἰκονομεῖν. Et Antiochiae Episcopus, τῆς Α᾿νατολῆς, Orientis Patriarcha et τῆς ἀνατολικῆς διοικήσεως ἔξαρχος audiebat. Hinc et Α᾿νατολικαὶ σύνοδοι, Orientales Synodi et Α᾿νατολικοὶ Orientales Episcopi, quia illi Patriarchae suberant, nec quicquam habebant commune cum Asianis, qui Constantinopolitanum Patriarchiam agnoscebant. Orientem similiter Latini, ut Graeci ἀνατολὴν, eas provincias vocârunt, quae Antiocheno Patriarchae subiacebant. Atque haec pars Imperii proprium olim Praetorio Praefectum habuit, eiusque dioecesis provincias numeravit XV. Palaestinam,Phoenicem, Syiam, Cyprum, Ciliciam, Palaestinam secundam, Palaestinam Salutarem, Phoenicen Libani, Euphratensem, Syrtam Salutarem, Osroenam, Mesopotamiam, Ciliciam setundum, Isauriam et Arabiam. Quamquam Guil. Tyrius Orientem, ex Veter. auctoritate, Antiochenam dioecesin appellare se scribat, de Bello Sacr. l. 3. c. 18. Erant autem supradictae provinciae omnes, sub dispositione Viri Spectabilis Comitis Orientis; cuius curae Seleucena classis commissa legitur, ad auxilium purgandi Orientis, in l. una tle Classicis l. 11. C. At mendum hîc esse, scripti Codicis Iustinianei libri et impressus Theodosii codex, suadent: in quibus habetur, ad auxilium purgati Orontts, Est autem Orontes Phoeniciae et Syriae fluvius, inter Libanum et Antilibanum ex oriens, ut Plin. l. 5. c. 22. et Mela l. 1. c. 12. scribunt etc. Vide Brissonium apud Ioh. Calvin. Lexic. Iuridic. Maxima Dioeceseos huius pars hodie Turcarum subest Imperatori, qua de re vide Auctorem Anonymum Historiae Orbis Terr. Geogr. et Civil. Part. 2. ubi de Imperio Turcico. At infimis Graeciae et cadentis Imperii temporibus, minor Asia, Α᾿νατολικὸν θέμα, i. e. Orientalis trovincia, dicta est, unde hodieque Natoliam vulgo appellant. Hanc Constantinus de provinc. Orientalis Imperii, quinque his gentibus constare ait, Phrygibus, Lycaonibus, Isauris, Pamphyliis, Pisidis: τὸ νῦνΑ᾿νατολικὸν καλούμενον θέμα, ὑπὸ πέντε ἐθνῶν κατοικεῖται, Φρυγῶν, Λυκαόνων, Ι᾿σαύρων, Παμφυλίων, Πισιδῶν. Vide Salmas. ad Solin. p. 904. et seqq. Cum vero vox eam partem Mundi, unde Sol oritur, notat, memorabilis est ritus ad Orientem precandi, Christianis Gentilibusque non raro in usu. Et quidem sollemnem hunc quoque Christianis fuisse, nemo, Ecclesiasticae Antiquitatis utcumque peritus, potest ignorare. Redditque eius rei apud hos causas Seldenus de Diis Syris Syntagmate 2. c. 8 sub fin. Unam, quia CHRISTUS, quem in vocamus, cum cruci affixus esset, Occidentem spectârit, atque ita ab adorantibus, in Orientem versis, quasi conspici possit; Alteram, quoniam uti fulguris ab Oriente in Occidentem motus, ita et magnô illô supremôque Orbis die adventum futurum ipse Christus praedixerit, Matthaei c. 24. v. 27. Quibus adice ex Iustino Martyre (si is Auctor est) Quaest. 118. qua, opinione hominum praestabtlior est Orins, aliis Creaturae partibus: ex Clem. Alexandrino l. 7. Strom. Quoniam diei natalis imago est Oriens atque illinc quoque lux augetur, quae primum illuxit ex tenebris: ex Basilio M. de Spiritu S. c. 27. Quia hoc facientes, antiquam repetimus Patriam, videlicet Paradisum, quem conseruit Deus in Eden ad Orientem etc. Quam consuetudinem Christianis traditam esse ab Apostolis, contendunt Iustinus Martyr l. c. Basilius M. similiter d. l. et Tertullian. de Coron. Milit. p. 417. Apud Gentiles vero, tam ante, quam post natum orbique praedicatum SERVATOREM, iam in valuisse, certum est. Observatum enim id antiquissimis temporibus, a Pythagoricis, sive eam rationem, quam ex Caelio Rhodigino Iohannes Langius, suis ad Iustinum Martyr. Notis, refert, quod ab Oriente motus diurnus fit, sive quam ex Iustino ac Clemente iam recensuimus, sive quamcumque aliam sequutis. Ad quem proin morem respiciens Virg. Aen. l. 8. v. 68. de Aenea canit,Surgit et aetherei spectans orientia SolisLumina etc.Et l. 12. v. 172.Illi ad surgentem convers: lumina SolemDant fruges manibus salsas.Atque Ovid. Fastor. l. 4. v. 777.Haec Dea placanda est, haec tu conversus ad OrtusDic —— ——Et diserte id, atque praesertim, quae de Templorum situ Clemens habet l. 3. Unde etiam Templorum antiquissima respiciebant ad Occidentem, ut, qui vultus stant ad imagines conversi, doceantur verti ad Orientem: confirmans Vitruvius l. 4. c. 5. Aedes autem, inquit, sacrae Deorum immortalium ad regiones, quas spectare debent, sic erunt constituendae, ut, si nulla ratio impedierit, liberaque fuerit potestas, aedis, signum, quod erit in cella collocatum, speclet ad Vespertinam caeli regionem: uti qui adierint ad aram immolantes, aut sacrificia facientes, spectent ad partem caeli orientem, et simulacrum, quod erit in aede; Et ita vota suscipientes contueantur aedem et. orientem caeli. Atque Apuleius Metam. l. 2. de Aegyptio quodam vate: Tunc Orientem obversus, et incrementa Solis augusti tacite imprecatus etc. Ubi et Beroaldus ritum hunc notat. Et Lucianus Tom. 4. de Saltat. p. 105. Καὶ τί σοι τοὺς Ε῞λληνας λέγω, ὅπου καὶ Ι῎νδοι, ἐπειδὰν ἕωθεν ἀναςάντες προσεύχονται τὸν ῞λιον, οὐχ ὥσπερ ἡμεῖς, τὴν χεῖρα κύσαντες, ἡγούμεθα εντελῆ εἶναι ἡμῶν τὴν ἐυχὴν; ἀλλ᾿ ἐκεῖνοι πρὸς τὴν ἀνατολὴν ςτάντες, ὀρχήσει τὸν ἥλιον ἀσπάζονται, Quid vero Graecorum gentes tibi commoverem, cum Indi quoque, posteaquam mane e strato surrexerunt, Solem precibus venerati fuerint, non quemadmodum nos, deosculatâ manu, perfectam precationem arbitramur. Verum illi ad Orientem conversi, saltatione Solem consalutant, etc. Vide Tobiam Pfannerum System. Theol. Gentil. purior. c. 15. §. 24. 25. Sed de hoc ritu, eam ipsam ob causam, quod Gentilibus in usu esset, severe Israelitis in Vet. Testamento interdicto, plura dicemus infra, ubi de phrasi ad Orientem, vide et supra de Orantium situ. Addam hoc unum, uti Israelitae olim ad Occidentem, Gentiles et Christiani veteres ad Orientem conversi adorabant, ita Muhammedanos omnes, quacumque in regione degunt, Meridiem versus (quod Meccae urbis, ubi Pseudoprophetae sepulchrum esse vulgo creditur, Australis situs sit) precibus suis defungi. Ioh. Baptist. Tavernier Relation du Serrail.Oriens Consul, apud Stat. l. 4. Sylv. 1. cui titul. Consulatus Imp. Aug. Germanici, v. 2. 3.—— aperit Germanicus annum,Iamque oritur cum Sole novo ——est, qui Magistratum auspicatur. Fuit autem hoc verbum Consulari Magistratui atque Celsitudini addictum, ex imperio veteris Sanctionis, Oriens Consul Magistrum Populi dicat. Qua de vide Velium Longum, cuius verba proponit explicatque Casp. Barthius Adversarior. l. 137. c. 16. Similis rei titulus est, quem sibi Persarum olim Reges arrogabant, σὺν ἡλίῳ ἀνατέλλων, cum Sole oriens, de quo vide supra ubi de Chosroe. Neque aliter de Regibus apud Inferos Lucianus in Necyomantia, Ο῾ δὲ μόγις ἄν ποτε ανατείλας αὐτοῖς, πορφυροῦς τις, ἢ περίχρυσος, ἢ διαποίκιλος, ἐυδαιμονας ὤετο καὶ μακαρίους ἀποφαίνειν τοὺς προσειπόντας, ἢν τὸ ςτῆθος ἢ τὴν δεξιὰν προτείνων δοίη καταφιλεῖν. Sed et Diogenem hominibus, ad quos veniebat, velut deum quendam exortum, scribit idem in Demonacte etc. Vide Barthium laudatum Animadversion. ad Statium d. l. Quanto speciosior invisit nos Oriens ex alto, cuius meminit in sua prophetia Zacharias Sacerdos, apud Euangel. Lucam c. 1. v. 78. Διὰ σπλάγχνα ἐλέους Θεοῦ ἡμῶν, εν οἷς ἐπεσκέψατο ἡμᾶς ἀνατολὴ ἐξ ὕψους, Ex intima misericordia Dei nostri, quâ invisit nos Oriens ex alto; ad quem locum vide Bezam, aliosque.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.